monumenta.ch > Hieronymus > sectio 41 > bnf11947.53 > 10
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, IX. <<<     >>> XI.

CAPUT X. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

59 Nec solum hoc loco evidenter sancti Spiritus θεότητα, hoc est, deitatem Scriptura testatur; sed etiam ipse Dominus dixit in Evangelio: Quoniam Deus Spiritus est. Quem locum ita expresse, Ariani, testificamini esse de Spiritu; ut eum de vestris codicibus auferatis: atque utinam de vestris, csg98.135 et non etiam de Ecclesiae codicibus tolleretis! Eo enim tempore quo impiae infidelitatis Auxentius Mediolanensem Ecclesiam armis exercituque occupaverat, vel a Valente atque Ursatio, nutantibus sacerdotibus suis, incursabatur Ecclesia Sirmiensis, falsum hoc, csg102.171 et sacrilegium vestrum in Ecclesiasticis codicibus deprehensum est. Et fortasse hoc etiam in Oriente fecistis.
60 Et litteras quidem potuistis abolere, sed fidem non potuistis auferre. Plus vos illa litura prodebat, plus vos illa litura damnabat; neque enim vos poteratis oblinire veritatem, sed illa litura de libro vitae nomina vestra radebat. Cur auferebatur: Quoniam Deus Spiritus est; si non pertinebat ad Spiritum? Si enim de Deo Patre vultis expressum, ergo et Deum Patrem negatis, qui putatis esse delendum. Utrum vultis, eligite: in utroque vos laqueus vestrae impietatis astringet, si gentiles vos esse fateamini vel Patrem Deum negando, vel Spiritum. Tenetur igitur vestra confessio, qua delestis oraculum, dum formidatis exemplum.
61 Delestis quidem in pectoribus animisque vestris: caeterum divinum non deletur oraculum, non deletur Spiritus sanctus, sed aversatur impias mentes: non deletur gratia, sed iniquitas; quia scriptum est: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas. Denique Moyses pro populo petens: Dele, inquit, me csg102.173 de libro tuo, si non parcis huic populo. Nec tamen deletus est; quia non habebat iniquitatem, sed gratiam profluebat.
62 Vestra igitur estis confessione convicti, quod sapienter factum non potestis dicere, sed astute. csg98.136 Astute enim cognovistis loci istius vos attestatione convinci, nec argumenta vestra adversus id posse testimonium convenire. Quo enim possit alio intellectus loci istius derivari, cum series lectionis tota de Spiritu sit?
63 Nicodemus quaerit de regeneratione, respondet Dominus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit per aquam et Spiritum, non potest introire in regnum Dei. Et ut ostenderet aliam generationem secundum carnem esse, aliam secundum Spiritum, addidit: Quod natum est ex carne caro est; quia de carne natum est; et quod natum est de Spiritu, Spiritus est; quia Deus Spiritus est. Pro sequere ergo totam seriem lectionis, et invenies quod Dominus impietatem vestram plenitudine assertionis excluserit. Noli, inquit, mirari quia dixi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis csg102.174 qui natus est de Spiritu.
64 Quis est qui nascitur de Spiritu, et qui efficitur Spiritus, nisi qui renovatur Spiritu mentis suae? Hic est utique qui per aquam regeneratur et Spiritum sanctum; quoniam per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti spem vitae capimus aeternae. Et alibi Petrus apostolus ait: Vos autem Spiritu sancto baptizabimini. Quis est autem qui baptizatur Spiritu sancto, nisi qui renascitur per aquam et Spiritum sanctum? Ergo de sancto Spiritu Dominus dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit per aquam et Spiritum, non potest csg98.137 introire in regnum Dei. Et ideo de ipso nasci nos in posterioribus definivit, per quem renasci nos in superioribus est locutus. Haec Dominica sententia est: scripto nitor, non argumento.
65 Quaero tamen cur si non dubitatur per Spiritum sanctum nos renasci, dubitetur de Spiritu sancto nos nasci; cum ipse Dominus Iesus de Spiritu sancto et natus sit et renatus? Quem si natum de Spiritu sancto confitemini, quia non potestis negare: renatum autem negatis; magna insipientia, ut quod singulare Dei est, confiteamini: quod commune est hominum, denegetis. Et ideo bene vobis dicitur quod Iudaeis dictum est: Si terrena vobis dixi, et non csg102.175 creditis; quomodo si dixero vobis coelestia credetis?
66 Sed tamen utrumque locum ita scriptum invenimus in Graeco, ut non per Spiritum dixerit, sed de Spiritu. Denique sic habet: Ἀμὴν, ἀμὴν, λέγω σοι, ἐὰν μή τις γεννήθη ἐξ ὕδατος καὶ Πνεύματος, hoc est, de aqua et Spiritu. Ergo cum dubitari non debeat de sancto scriptum esse Spiritu, quod natum est de Spiritu; non est dubium quin Deus sit et sanctus Spiritus, secundum quod scriptum est, quia Deus Spiritus est.
67 Alibi quoque ut hoc de sancto Spiritu scripsisse se idem evangelista reseraret: Per aquam, inquit, et Spiritum venit Christus Iesus, non solum in aqua sed per aquam et sanguinem. Et spiritus testimonium dicit, quoniam Spiritus est veritas; quia tres sunt testes, Spiritus, aqua, sanguis: et hi tres unum sunt.
68 Audi quomodo testes: Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium. Spiritus enim nos per adoptionem filios Dei fecit, sacri csg98.138 fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequimur spiritali; quia Spiritus testimonium reddit spiritui nostro. Etsi in utroque plenitudo sit sacramenti, distinctio tamen muneris est: ergo ubi distinctio est muneris, non est utique testificationis aequalitas.



Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 41 > bnf11947.53 > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik